SONDERSHUSIUM German

SONDERSHUSIUM German
SONDERSHUSIUM German
Sondershausen, castrum Germaniae, in Thuringia, sub proprio Comite, ex Familia Schwartzenburgica. In hac enim, cum Guntherus, qui obiit A. C. 1552. duos habuisset filios, maior natu Io. Guntherus Arnstatensem lineam orsus est; quae iterum abiit in tres ramos, Arnstatt, Sondershausen et Ebeleben. Antonius namque Guntherus filius medius Christiani Guntheri (defuncti A. C. 1642.) et Annae Sibyllae Schwartzenburgicae, Sondershusium nactus, iunxit sibi Mariam Magdalenam Comitem Palatinam (filiam Georgii Wilhelmi Comitis Palatini Rheni in Birkenselden) atque ex ea genuit Annam Dorotheam (A. C. 1645.) Christianum Wilhelmum (A. C. 1647.) Claram Iulianam (A. C. 1648.) Eleonoram Sophiam (A. C. 1650.) Antonium Guntherum (A. C. 1653.) etc. omnes Comites Schwartzenburgicos lineae Sondershausen. Vide eundem Theatro cit. Part. 1. p. 143. et Part. 3. p. 85.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”